The Bible Software
bible.softwareActsActs 7 › Acts 7:16

Acts 7:16

Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. + 7.16 Translati. RAB. Per synecdochen dicuntur translati propter Joseph, cui Jacob, etc., usque ad, Ferte ossa mea hinc vobiscum Gen. 50.. BEDA. De solo Joseph Scriptura testatur, quod ossa ejus, etc., usque ad duodecim patriarchæ non sunt sepulti in Arbe, sed in Sichem. Et posili sunt, RAB. Docet Genesis Abraham ab Ephron filio Seor Ethæi, etc., usque ad nec Moysi, nec Domino servire voluerunt. In sepulcro, etc. Hoc de solo Jacob, cujus corpus filii de Ægypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca: et ibi Lia condita est: unde civitas illa vocatur Hebron, id est conjugium, quia patres ibi cum conjugibus sepulti sunt. Duas autem historias confundit, et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filiis Sichem emit Abraham, sed Jacob ab illis emit Sichem; ideo sic jungendum est: Translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem: quasi diceretur, in Sichem illam quam emit Jacob a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem, quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius. Quidam jungunt principium et finem sermonis, dicentes, a filiis Sichem, et post inferunt, Emor filii, ut hic locus congruat Genesi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And were carried over into Sychem, and laid in the sepulchre that Abraham bought for a sum of money of the sons of Emmor the father of Sychem.

In Context

15Et descendit Jacob in Ægyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri. + 7.15 Et descendit. Secundum situm locorum descensus est de terra promissionis in Ægyptum, et quia libertati successerat servitus, Jacob cum progenie descendisse in Ægyptum dicitur.

17Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto,

Read all of Acts 7

Cross References

Genesis 33:9At ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.

Genesis 35:19Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

Genesis 50:12Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis:

Exodus 13:19Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum: eo quod adjurasset filios Israël, dicens: Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 7:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 7:15Acts 7Acts 7:17 →