bible.software › Acts › Acts 7 › Acts 7:15
Acts 7:15
Et descendit Jacob in Ægyptum: et defunctus est ipse, et patres nostri. + 7.15 Et descendit. Secundum situm locorum descensus est de terra promissionis in Ægyptum, et quia libertati successerat servitus, Jacob cum progenie descendisse in Ægyptum dicitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So Jacob went down into Egypt, and died, he, and our fathers,
In Context
14Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. + 7.14 In animabus. Hoc secundum editionem Septuaginta interpretum dicitur. In Hebræo septuaginta tantum reperiuntur. RAB. Si Jacob et Joseph cum duobus filiis non numerantur, etc., usque ad quam pro Hebraica veritate sermonem suum suspectum facere.
16Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. + 7.16 Translati. RAB. Per synecdochen dicuntur translati propter Joseph, cui Jacob, etc., usque ad, Ferte ossa mea hinc vobiscum Gen. 50.. BEDA. De solo Joseph Scriptura testatur, quod ossa ejus, etc., usque ad duodecim patriarchæ non sunt sepulti in Arbe, sed in Sichem. Et posili sunt, RAB. Docet Genesis Abraham ab Ephron filio Seor Ethæi, etc., usque ad nec Moysi, nec Domino servire voluerunt. In sepulcro, etc. Hoc de solo Jacob, cujus corpus filii de Ægypto tollentes sepelierunt in spelunca duplici, ubi Abraham cum Sara sepultus est, et Isaac cum Rebecca: et ibi Lia condita est: unde civitas illa vocatur Hebron, id est conjugium, quia patres ibi cum conjugibus sepulti sunt. Duas autem historias confundit, et alteram alteri implicat. Non enim a filiis Emor filiis Sichem emit Abraham, sed Jacob ab illis emit Sichem; ideo sic jungendum est: Translati sunt in Sichem a filiis Emor filii Sichem: quasi diceretur, in Sichem illam quam emit Jacob a filiis Emor filii Sichem. In Genesi legitur Sichem filius fuisse Emor, unde putant quidam duos fuisse Sichem, quorum alter a Luca dicitur pater Emor, alter a Genesi filius. Quidam jungunt principium et finem sermonis, dicentes, a filiis Sichem, et post inferunt, Emor filii, ut hic locus congruat Genesi.
Read all of Acts 7
Cross References
Numbers 20:15quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros:
Deuteronomy 26:5et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.
Hebrews 11:21Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. + 11.21 Adoravit fastigium, etc. Forte tulerat a filio virgam, quando ei fidem filius jurabat et dum eum teneret, post verba jurantis, mox adoravit Deum. Non enim padebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnæ rei futuræ præsignabatur, et regni Christi futuri in gentibus.
This Verse In Other Editions
Study Acts 7:15