The Bible Software
bible.softwareActsActs 7 › Acts 7:21

Acts 7:21

Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he was cast out, Pharaoh’s daughter took him up, and nourished him for her own son.

In Context

20Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. + 7.20 Gratus Deo, etc. Ostendit beatus Stephanus quod Moyses non blasphemaverit.

22Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. + 7.22 Moyses. RAB. Moyses idem valet quod aquaticus, quia de aqua est assumptus, vel liniens, quia inventus est in fiscella, bitumine lita. Moyses typus est Salvatoris, qui, percusso diabolo, genus suum liberavit.

Read all of Acts 7

Cross References

Exodus 2:2Quæ concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. + 2.2 Et videns, etc. CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost.. Mirabile est quod non per ea quæ videntur securitatis esse, sed plane per contraria, omnia pro nobis fiunt. Jussit Pharao in flumen projici pueros; nisi projecti fuissent pueri, non fuisset servatus Moses: quando servabatur, non erat in honore; quando expositus est, tunc factus in honore est. Minatus est illi Judæus, dicens: Nunquid me occidere tu vis? et hoc illi profuit ut philosopharetur in solitudine ac secure viveret. ORIG., hom. 2. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuam Psal. 44.. Hæc est ergo quæ exivit de domo patris, et venit ad aquas, ut lavaretur a peccatis quæ contraxerat in domo patris: et statim viscera misericordiæ suscepit, et miserta est infantis; hæc veniens in paludem, invenit Mosen jacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moses legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis genus ex papyro contextum, et virgis vel ex cortice arborum formatum. Jacebat ergo lex clausa intra hujusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus scilicet et tetris Judæorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus, et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientiæ aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactantium habens cibos: cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moses et validior; amoto enim velamine litteræ, perfectus in lectione ejus cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia Pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moses dicit: Ego in non gentem in æmulationem vos inducam: in gentem insipientem, in iram vos concitabo. Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit ut ultra idola non colat: videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si Pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant litteræ velut tegmen obscurum; quæ parva ejus sunt et lactantia comedamus; quæ perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collecemus. Grandem et validum habemus Mosen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans: totum enim magnum est, quod spirituale est, et sublimis intelligentiæ.

Hebrews 11:24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 7:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 7:20Acts 7Acts 7:22 →