Acts 7:37
Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis. + 7.37 Hic est Moyses. In eos culpam retorquet, quam ipsi inobedientes et increduli in Moysen refundebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 28:22Insuper et tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,
Matthew 17:3Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. + 17.3 Et ecce. Quales vel quid locuti, Lucas dicit: Visi in majestate, et dicebant excessum ejus quem completurus erat in Jerusalem Luc. 9., id est, passionem et resurrectionem. Significant oracula, etc., usque ad quod si Petrus, videns glorificatam humanitatem, tanto afficitur gaudio, ut nunquam velit ab ejus intuitu secerni, quid putandum est de his qui Divinitatem videre meruerunt.
Luke 9:30Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, + 9.30 Ecce duo viri. Notandum est, non corpora vel animas Eliæ vel Moysi apparuisse, sed ex aliqua subjecta creatura illa corpora formata fuisse: potest etiam credi angelico ministerio illud factum esse, ut angeli eorum personas assumerent. Mortuus et vivus apparent, ut significent Christum moriturum et post victurum, et ut vivamus Christo, et moriamur mundo. Etiam apostolis dat signum de cœlo, ut fides eorum augeatur. Sed scribis tentantibus dare noluit, ut indurarentur. Erant autem Moyses, et Elias visi. Per Moysen, infernales; per Eliam, cœlestes; per apostolos, terrestres ad judicium venturi significantur.
John 8:46Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? + 8.46 Quis ex vobis, etc. Non dedignatur ex ratione ostendere se non esse peccatorem, etc.
Acts 3:22Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. + 3.22 Moyses quidem. Exempla ponit, non de omnibus qui locuti sunt, vel quæ, sed de aliquibus duntaxat. Quoniam prophetam, etc. Filius Dei de populo Isræl carnem assumpsit, apparens in similitudine Moysi, ut sicut ille carnalem Isræl cæremoniis et sacris legibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Jesus per gratiam Evangelii spiritualem Isræl ad cœlum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt ejecti, sic qui doctrinam Evangelii despiciunt per ultores spiritus de cœtu sanctorum pellentur. De fratribus vestris. RAB. Josue de Ephraim, Jesum de Juda Deus suscitavit.