Luke 9:30
Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, + 9.30 Ecce duo viri. Notandum est, non corpora vel animas Eliæ vel Moysi apparuisse, sed ex aliqua subjecta creatura illa corpora formata fuisse: potest etiam credi angelico ministerio illud factum esse, ut angeli eorum personas assumerent. Mortuus et vivus apparent, ut significent Christum moriturum et post victurum, et ut vivamus Christo, et moriamur mundo. Etiam apostolis dat signum de cœlo, ut fides eorum augeatur. Sed scribis tentantibus dare noluit, ut indurarentur. Erant autem Moyses, et Elias visi. Per Moysen, infernales; per Eliam, cœlestes; per apostolos, terrestres ad judicium venturi significantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And, behold, there talked with him two men, which were Moses and Elias:
In Context
Cross References
Mark 9:4Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. + 9.4 Rabbi. Quamvis stupefactus, etc., usque ad unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei. Bonum est. Multo ergo melius choris sanctorum interesse, Deitatis perfrui visione: si sic delectat humanitas Christi transfigurata, et duorum societas ad punctum ostensa.
Luke 9:19At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit. + 9.19 Joannem Baptistam. Opinio de Joanne ideo forte erat, quia in utero matris positus, Domini præsentiam sentiebat. De Elia, quia raptus est in cœlum, et venturus creditur. De Jeremia, quia in matris utero sanctificatus est.
Luke 24:44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
Romans 3:21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. + 3.21 Testificata, etc. Quia lex eam multis sacramentis figuravit, eo ipso perhibet testimonium justitiæ Dei, quia in ea nemo justificatur. Prophetæ perhibent testimonium, id prænuntiando uod Christi implevit adventus.
Hebrews 3:3Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. + 3.3 Amplioris. Quasi: Quod fidelis fuerit, ipse effectus indicat: quia dignus est gloria, ut Moyses: et quidem ampliore præ Moyse, id est, quam Moyses, vel præ Moyse exsistens in merendo.