The Bible Software
bible.softwareActsActs 8 › Acts 8:14

Acts 8:14

Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. + 8.14 Miserunt. Petrus Joannem sociat sibi, quia virginitas Ecclesiæ grata est, et placet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now when the apostles which were at Jerusalem heard that Samaria had received the word of God, they sent unto them Peter and John:

In Context

13Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. + 8.13 Tunc Simon. ID. Vel credidit Domino, verbis Philippi et virtute, etc., usque ad Ecclesiam fraudulenter ingressi, baptisma furantur.

15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:

Read all of Acts 8

Cross References

Matthew 13:23Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. + 13.23 Aliud quidem centesimum. RAB. Tres differentiæ sunt in bona terra, sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias. Sexaginta ad, etc., usque ad tricesimum conjugatorum, quia hæc est ætas præliantium, et his est major conflictus ne libidine superentur.

John 12:48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.

Acts 3:1Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.

Acts 11:1Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.

Acts 15:4Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.

Galatians 2:9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: + 2.9 Columnæ. Ecclesia firmamentum dicitur veritatis: quam etiam sapientia ædificavit, id est, constituit in septem columnis, quo numero vel universitas prædicatorum (quia solet poni pro universo) vel septenaria operatio Spiritus sancti insinuatur. Dextras dederunt. Unde contulit cum illis, et dextras accepit? Quia idem cum eis verbum habuit. Ipsa collatio unitatem doctrinæ monstravit, aliter non crederet Ecclesia ei qui non fuerat cum Domino. Ut nos ingentes. Ut essem primus in prædicatione gentium, sicut Petrus in circumcisione. Et sicut apostoli Petro, ita Barnabas sibi sociaretur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 8:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 8:13Acts 8Acts 8:15 →