Acts 8:40
Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream. + 8.40 Inventus est. Ab hominibus qui in raptu non inveniebatur, quia ambulavit in solitudine, vel nimia velocitate. Cæsaream. BEDA. Cæsaream Palæstinæ dicit ubi infra domum habuisse describitur, quæ usque hodie demonstratur, necnon et cubiculum filiarum quatuor ejus prophetantium virginum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 5:1Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum. + 5.1 RAB., ubi supra. Quæ et Asdor, una de quinque urbibus Palæstinorum, decreta quidem tribui Judæ, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem ignis patris vel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcæ in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretatur piscis tristitiæ, significat diabolum qui in mari hujus sæculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur Job. 40.. Azotum. Locus est in quo posuit Samuel lapidem I Reg. 7., sicut in sequentibus demonstratur.
Luke 10:1Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. + 10.1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.
Acts 10:1Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, + 10.1 Vir autem, etc. RAB. Merito perfectionis et opere virili hic centurio dicitur vir, secundum illud: Vir erat in terra Hus, nomine Job. Cornelius. BEDA. Non virtutibus ad fidem, sed fide pertingebat ad virtutes. GREG. Cornelius, cujus eleemosynæ ante baptismum angelo testante, etc., usque ad in fide vero solidatur per opera.
Acts 12:19Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judæa in Cæsaream, ibi commoratus est.
Acts 21:16Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
Acts 23:33Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.