The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:1

Luke 10:1

Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. + 10.1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

After these things the Lord appointed other seventy also, and sent them two and two before his face into every city and place, whither he himself would come.

In Context

2Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. + 10.2 Messis quidem multa, operarii autem pauci. Messis, turba credentium, operarii apostoli et sequaces eorum. Et licet messis verbo Dei sit sata, tamen culturæ laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves cœli sparsa semina dissipent.

Read all of Luke 10

Cross References

Numbers 11:16Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, + 11.16 Congrega mihi septuaginta. GREG., lib. XXIX Moral., cap. 13. Sicut plerumque juvenes dicuntur, etc., usque ad patet quia senectus mentis, non corporis, eligatur.

Matthew 10:1Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. + 10.1 Et convocatis. A curatione socrus Petri, etc., usque ad curatum centurionis servum. Duodecim. Hi sunt operarii qui mittendi erant, et quadrati orbis partes ad fidem Trinitatis vocaturi. Quorum prædicatio ut pondus haberet auctoritatis, datur eis potestas curandæ omnis infirmitatis.

Luke 1:17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. + 1.17 Præcedet ante. ID. Sicut Elias præco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria. In spiritu et virtute. AMBR. Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiæ, et patientiæ, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit. Convertat, etc., BEDA. Corda patrum in filios convertit, etc., usque ad fere eadem verba quæ angelus de Joanne, Malach, prædixit de Elia.

Luke 3:4sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: [Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus: + 3.4 Vox clamantis. Vox, quia prænuntius verbi. In deserto. Quia desertæ et destitutæ Judææ solatium redemptionis annuntiat. Nullum verbum sine voce auditur, nec vox sine verbi intelligentia valet. Parate viam Domini, etc. Qui fidem et bona opera prædicat, quid aliud quam venienti Domino? ad corda audientium viam parat, ut hæc vis gratiæ illustret, ut rectas Deo semitas faciat, dum mundas cogitationes in animo per sermonem prædicationis format.

Luke 9:1Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. + 9.1 Convocatis autem Jesus. Concessa primum potestate signorum mittuntur prædicare regnum Dei, ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova prædicarent.

Acts 13:2Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Luke 10Luke 10:2 →