Acts 8:9
Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
Cross References
Exodus 7:22Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 7.22 Et induratum est cor Pharaonis. AUG. Quæst. 22. Videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia incantatores Ægyptiorum similia fecerunt. Sed sequentia docent quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt.
Exodus 9:11nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.
Deuteronomy 18:10Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, + 18.10 Ariolos. Qui circumeunt aras nefandis precibus, et divinationem in extis animalium quærunt. Auguria. Quasi avigeria, quæ in vocibus avium gerantur. Vel avigaria, ab avium garritu.
Acts 5:36Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. + 5.36 Theodas. BEDA. Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Jordanis obsidere, et cum esset magus, prophetam se dicebat, et diviso fluvio se præbere transitum promittebat. Cui jussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens, multis peremptis aut captis, ipsius caput Hierosolymam revexit.
Acts 13:6Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,
Acts 19:18Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.