Acts 5:36
Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. + 5.36 Theodas. BEDA. Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Jordanis obsidere, et cum esset magus, prophetam se dicebat, et diviso fluvio se præbere transitum promittebat. Cui jussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens, multis peremptis aut captis, ipsius caput Hierosolymam revexit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
35dixitque ad illos: Viri Israëlitæ, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
Cross References
Matthew 24:26Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. + 24.26 Ecce in deserto. Multi etiam credunt non venire in publicum, sed in deserto. Multi credunt Christum dedisse secretiora præcepta fidei aliis, non omnibus, unde dicitur, in penetralibus. Nolite credere, quod Christus in deserto vel in penetralibus, sed quod fides ejus ab Oriente in Occidentem in catholicis fulget clara et manifesta. Ne ergo credatur schismaticis. Nomine Orientis et Occidentis totum orbem designat.
Acts 21:38nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum?
Galatians 6:3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. + 6.3 Nihil. Comparatione spiritualis, qui totum dat gratiæ.
2 Peter 2:2Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: + 2.2 Via veritatis blasphemabitur. BEDA. Per hæreticos non solum in eis quos suæ hæresi seductos associat, sed in eis quoque quos per impurissima facta sua et sacrificia vel mysteria exsecranda quæ faciunt, in odium Christiani nominis concitant, existimantibus imperitis omnes Christianos hujusmodi flagitiis mancipatos, via veritatis blasphemari solet.
Jude 1:16Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa. + 1.16 Hi sunt. Si fratribus aliquid boni contigit, murmurant et conqueruntur, quasi sua felicitas in illorum prosperitate minuatur. Avari enim (quibus nihil sufficit) etiam ab aliis invident.
Revelation 17:5Et in fronte ejus nomen scriptum: Mysterium: Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ. + 17.5 Et in fronte. Quamvis sit ita habilis ad decipiendum, tamen, o fideles, ne desperetis, quia habet in fronte, id est in manifesto, signum quod rudibus est mysterium istud quo dat exemplum faciendi peccata, pro quibus terreni a salute fidelium repellentur.