Acts 9:37
Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in cœnaculo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 14:15Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis. + 14.15 Cœnaculum grande. ID. Ecclesia magna, quæ narrat nomen Domini, strata varietate virtutum et linguarum, unde: Circumamicta varietate Psal. 44. virtutum, in qua paratur Domino pascha. Dominus domus Petrus apostolus cui Dominus domum suam credidit: ut sit una fides sub uno pastore. BED. Cœnaculum lex spiritualis, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, etc., usque ad quia cuncta paschæ sacramenta et cætera legis decreta ejus esse sacramenta cognoscit.
John 11:36Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum.
Acts 9:39Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in cœnaculum: et circumsteterunt illum omnes viduæ flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas. + 9.39 In cœnaculo. RAB. In loco superiori ponitur, vel propter altitudinem meriti, vel propter sublimitatem miraculi, quod faciendum erat de ea.