John 11:36
Dixerunt ergo Judæi: Ecce quomodo amabat eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then said the Jews, Behold how he loved him!
In Context
Cross References
John 14:21Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. + 14.21 Qui habet, etc. Non solum vos apostoli vivetis et cognoscetis, sed et quicunque habet in memoria et servat in vita. Vel, habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel, habet audiendo, servat faciendo. Et ego diligam eum. Ad hoc diligam, ut manifestem, quia et nunc diligit, sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus, ut mereamur quod post capiamus. Et manifestabo ei. Qui habet meum mandatum, ille me cognoscit, et hoc est ibi: Manifestabo ei meipsum. Sed præmittit causam mandati, quia diligit me, et qui me diligit, Pater meus diliget eum, et quia Pater, tunc ego diligam eum, et inde est manifestatio.
2 Corinthians 8:8Non quasi imperans dico: sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestræ caritatis ingenium bonum comprobans. + 8.8 Non quasi imperans, etc. Non solum rogavi Titum, sed ego ipse dico ut abundetis, non quasi imperans. Id est non quasi pœnitentiam injungendo, quia sic quasi ex voto tenerentur Corinthii.
Ephesians 5:25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
1 John 4:9In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. + 4.9 In hoc apparuit. Probando quod Deus charitas est et quod nos diligit, voluit inducere nos suo exemplo, ut invicem diligeremus et ad notitiam ejus veniremus. Sicut Deus non exspectavit ut eum diligeremus, sic nos non exspectemus ut alii nos diligant, sed priores diligamus. Dilectio Patris probata est, quia misit Filium: dilectio Filii in hoc apparuit, quod pro nobis quos prædilexit mortuus est.