Amos 5:22
Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
23Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyræ tuæ non audiam.
Cross References
1 Samuel 15:22Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. + 15.22 Melior est, etc. RAB. in lib. Reg. Quia per victimas aliena caro, etc., usque ad Paulus autem audacter dicit: Ego non solum ligari in Jerusalem, sed etiam mori paratus sum Act. 21..
Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Amos 4:4[Venite ad Bethel, et impie agite; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.