Amos 8:6
ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Juravit Dominus in superbiam Jacob: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.
Cross References
Nehemiah 5:1Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. + 5.1 Et factus est clamor, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, cap. 21. Desiderabat populus murum construere, etc., usque ad et manus nostras a propriis voluptatibus avertens ad construendam Christi convertat civitatem. ID., ibid. Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti filios suos ditioribus vendere volebant: alii liberis parcentes agros potius et domos. Nonnulli, prohibentes liberorum et agrorum venditionem, hoc tantum persuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis, oppignoratis agris et vineis, donec redeunte fertilitate reddere possent feneratoribus quod mutuo accepissent.
Ezekiel 22:12Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus.
Joel 3:6Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
Amos 8:4[Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,