Colossenes 1:1
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: + 1.1 Argumentum Colossenses, sicut et Laodicenses, sunt Asiani, et ipsi præventi erant a pseudoapostolis, nec ad hos accessit ipse Apostolus, sed eos per epistolam corrigit. Audierant enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus jam ligatus scribit eis ab Epheso per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Paulus. Solito more salutationem præmittit. Qua præmissa de bonis eorum gratias agit, et fidem et dilectionem commendans orat, ut perficiantur in Christo, cujus beneficia et primatum secundum utramque naturam commendat; deinde sui ministerii dignitatem commemorans monet ne per prophetiam vel legis cæremonias seducti a Christo recedant; tandem omnes simul secundum sexus et ætates et conditiones moraliter instruit, et in fine Archippum commonet sollicitum fore suscepti ministerii. Apostolus, etc. Nota omnibus dignitate recte hic apostolum se nominat, quia et his apostolus erat, quibus per discipulos suos prædicaverat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Paul, an apostle of Jesus Christ by the will of God, and Timotheus our brother,
In Context
2eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
Cross References
Romans 1:1Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, + 1.1 Argumentum Romani sunt partis Italiæ. Hi præventi sunt a falsis apostolis, et sub nomine Domini nostri Jesu Christi in legem et prophetas erant inducti. Hos revocat Apostolus ad veram evangelicam fidem, scribens eis a Corintho. Paulus. BED. Super Actus apostolicos Paulum anno secundo passionis et resurrectionis Christi ad fidem venisse dicit, etc., usque ad juxta condictum apostolorum ad magisterium gentium est profectus. AUG. lib. de Spiritu et litt., c. 7. Non ob aliud hoc nomen elegit, etc., usque ad Saulus inquietudo et tentatio interpretatur. AMB. Porro ex more sanctorum apostolorum illud fecisse perhibetur, qui virtutibus proficientes mutato nomine sunt vocati, ut et ipso nomine essent novi, ut et Cephas et filii tonitrui. HIER. Com. in Ep. ad Philem. Paulus a primo spolio quod Ecclesiæ contulit, scilicet a Sergio Paulo proconsule quem apud Cyprum convertit, hoc sibi nomen assumpsit. Servus. Ex servo et humili fecit Deus apostolum et sublimem, ita et vos humiles sitis: Qui enim se humiliat, exaltabitur Luc.XIV. AUG. Utrumque ponendo, unam Dei hominis personam esse testatur. Alterum pro Judæis, alterum pro gentibus ponit. Christus enim, hoc nomen Judæis est cognitum, quo nomine Dei Filium designatum vident, et audiunt in lege promissum, quibus etsi alium prædicares, non crederent. Gentibus vero quia in aliquo non legerant, præmittit Salvatorem, id est Jesum. Christus, quamvis non sit proprium, sed nomen sacramenti, sicut propheta et sacerdos, Judæis tamen cognitum recte præponitur: etsi pluribus indita hæc nomina, tamen sola figura; hic enim solus verus Rex et Sacerdos. Vocatus. Non a se, sed a Deo; vel vocatus, ab hominibus dictus privilegio nominis. Apostolus. Ecce de humili altus. Segregatus. A doctrina scribarum et Pharisæorum: hoc contra Judæos; vel, ab aliis apostolis, corpore et non mente unde: Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos Act. 13.. Evangelium. HAYM. Bona annuntiatio est, etc. Dei. Non ab homine inventum.
2 Corinthians 1:1Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. + 1.1 Argumentum Post actam a Corinthiis pœnitentiam, consolatoriam scribit eis Epistolam Apostolus a Troade per Titum; et collaudans eos hortatur ad meliora, contristatos quidem eos, sed emendatos ostendens. Paulus apostolus. Salutationem primo more solito præmittit. Inde de bonis per gratiam collatis gratias Deo agit loquens perfectis: post ad passionis tolerantiam sui exemplo invitat; postea pseudoapostolos deprimendo redarguit detegens versutias eorum. Et se multis modis commendat. Tandem moralis admonitio cum iteratione benedictionis subditur. Salutationem igitur præmittens, contra pseudosuperbiam, Paulum; et contra cordis præsumptionem, apostolum se nominat dicens: Paulus, etc.
Philippians 1:1Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. + 1.1 Argumentum Philippenses sunt Macedones. Hi, accepto verbo veritatis, perstiterunt in fide, nec receperunt falsos apostolos. Hoc collaudat scribens eis a Roma de carcere per Epaphroditum. Paulus. More solito salutationem præmittit; deinde gratias Deo agit pro eis, implorans eis majora bona, ut et in virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde patientiam in tribulationibus monet exemplo sui et Christi, postea ut caveant a versutiis pseudoapostolorum; tandem admonitionem moralem interserit, et prope finem de gratia, quam sibi Romam per Epaphroditum miserant, gaudere se dicit. Timotheus. Hunc apponit, quia eum missurus erat ad illos: propter hoc eum quodammodo commendans, ut eadem quæ scribit ab eo recipiant. Servi. Servos dixit, ut et ipsi pro Domino ferant dura. Christi. Ut contra pseudo stent.
1 Thessalonians 3:2et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra: + 3.2 Ad confirmandos vos. Propter hoc ipse venire desideraverat.
Philemon 1:1Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, + 1.1 Argumentum Philemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo ejus, scribens ei ab urbe Roma de carcere per suprascriptum Onesimum. Paulus vinctus. Non dicit, Apostolus: quod est nomen dignitatis, sed vinctus, quod est nomen humilitatis: quia non imperat, sed orat. Est enim hic intercessio pro Onesimo: ideo quæ humilitatis sunt commemorat incipiens ab injuria sua, ut dignitatem Epistolæ suæ faceret. Sicut enim peccati causa vinciri opprobrium est, sic econtra pro Christo custodiæ vincula sustinere, maxima gloria est. Eo ergo tempore in custodia erat. Ideo ait se vinctum.