The Bible Software
bible.softwareColossenesColossenes 1 › Colossenes 1:2

Colossenes 1:2

eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

To the saints and faithful brethren in Christ which are at Colosse: Grace be unto you, and peace, from God our Father and the Lord Jesus Christ.

In Context

1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: + 1.1 Argumentum Colossenses, sicut et Laodicenses, sunt Asiani, et ipsi præventi erant a pseudoapostolis, nec ad hos accessit ipse Apostolus, sed eos per epistolam corrigit. Audierant enim verbum ab Archippo, qui et ministerium in eos accepit. Ergo Apostolus jam ligatus scribit eis ab Epheso per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Paulus. Solito more salutationem præmittit. Qua præmissa de bonis eorum gratias agit, et fidem et dilectionem commendans orat, ut perficiantur in Christo, cujus beneficia et primatum secundum utramque naturam commendat; deinde sui ministerii dignitatem commemorans monet ne per prophetiam vel legis cæremonias seducti a Christo recedant; tandem omnes simul secundum sexus et ætates et conditiones moraliter instruit, et in fine Archippum commonet sollicitum fore suscepti ministerii. Apostolus, etc. Nota omnibus dignitate recte hic apostolum se nominat, quia et his apostolus erat, quibus per discipulos suos prædicaverat.

3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: + 1.3 Gratias agimus. Ostendit bona quæ receperunt, dum pro his gratias agit.

Read all of Colossenes 1

Cross References

Romans 1:7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.7 Vocatis sanctis. Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.

1 Corinthians 4:17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino: qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.

Galatians 3:9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.

Ephesians 6:21Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:

2 Peter 1:2Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: + 1.2 Gratia vobis. BEDA. In prima Epistola scripsit multiplicetur; in hac, adimpleatur: quia illam incipientibus, hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit, in cognitione Dei, id est ut noscatis unum verum Deum, et quem misit Jesum Christum.

Revelation 1:4Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: + 1.4 Septem ecclesiis. Principaliter illis scribit ecclesiis Asiæ, quibus magister erat constitutus, et per simile aliis. Deus dedit Christo, Christus Joanni, Joannes autem ecclesiis, vel per septem, universæ Ecclesiæ. Quia septem universitatem significant, vel quia septiformi spiritu illustrantur. In Asia. Asia est elatio, Ecclesia ergo nunc est in elatione virtutum, vel olim vitiorum. Asia ista non est magna illa tertia pars mundi, sed quædam provincia ubi erant septem civitates, et septem ecclesiæ cum septem episcopis. Gratia vobis. Præparat auditores in salutatione, et reddit eos benevolos et attentos, sicut et in prologo. Qui est et qui erat. Æternaliter. Quamvis autem sit natus ex tempore, jam immutabilis est per humanitatem qui olim fuerat corruptibilis. Talis venturus est, etiamsi mundo non apparet talis. Et a septem spiritibus, qui in conspectu. Spiritus. Idem sonat quod charitas. Unde attribuitur Spiritui remissio peccatorum, et alia dona quæ sunt dona totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari. Personam Patris tacet, quia de Deo Creatore nemo mala intellexerat, ponit personam Filii et Spiritus sancti de quibus omnes nascuntur in ecclesiis hæreses. Throni. Throni Dei sunt angeli ejus et sancti homines in quibus nunc sedet Deus et judicat, ne in futuro judicet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 1:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 1:1Colossenes 1Colossenes 1:3 →