Colossians 2:5
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. + 2.5 Sed et spiritu. Sanctis datum est in spiritu videre remota. Caveant ergo sibi quorum actus magistrum non latent. Gaudens. Per hoc promptiores facit circa Evangelium, quia gaudere se dicit in dispositione conversationis eorum et fidei stabilitate, ut scientes unde placeant Deo in eo fierent firmiores.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
Cross References
Numbers 7:11Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. + 7.11 Duces per singulos dies offerant munera. Prædicatores recti itineris duces, qui licet eamdem fidei doctrinam, et boni operis eadem exempla offerant, pro diversitate tamen loci et temporis oblationes distribuunt.
2 Chronicles 29:35Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum: et completus est cultus domus Domini.
1 Corinthians 5:3Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,
1 Corinthians 14:40Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
1 Corinthians 16:13Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.