Colossians 2:4
Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. + 2.4 Hoc autem. Non solum dico ut ad ea tendatis quæ nondum habetis, sed ut nemo decipiat, et ratione mundanarum rerum abstrahat a spe quæ est in Christo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And this I say, lest any man should beguile you with enticing words.
In Context
3in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
Cross References
Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.
Acts 20:30Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
1 Corinthians 2:4et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:
2 Corinthians 11:11Quare? quia non diligo vos? Deus scit.
Ephesians 4:14ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Colossians 2:8Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: + 2.8 Fallaciam. Quod de lege pseudoprædicatores dicunt. Et inanem. Quia in hac falsitate nulla utilitas, quod solet aliquando esse in falsis. Secundum elementa. Illos tangit qui prudentius idola exponunt dicentes, Juno est ær, Neptunus mare; ideo cum diceret secundum philosophiam et inanem, addit, secundum elementa mundi: quasi admonens ne qualescunque adoratores simulacrorum, sed et quasi doctores et interpretatores signorum cavendos esse.