Daniel 11:32
Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 4:14Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.
Proverbs 19:5Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. + 19.5 Testis falsus. Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur, nunc illum redarguit qui verba Dominicæ auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa sæpius iterantur, confirmatio est, ut Joseph ait, eo quod sermo sit Dei, et velocius compleatur.
Jeremiah 31:34et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius. + 31.34 Et non docebit. Ut non quærant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est. Omnes enim cognoscent. HIER. Quia omnes erunt etc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit.
Micah 7:15Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia.
Zechariah 10:3Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.
Zechariah 12:3Et erit: in die illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnia regna terræ.