Zaccharias Propheta 10:3
Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus prælii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
Read all of Zaccharias Propheta 10
Cross References
Exodus 4:31et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt.
Job 39:25Ubi audierit buccinam, dicit: Vah ! procul odoratur bellum: exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
Song of Solomon 1:9Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia. + 1.9 Pulchræ. Quoniam ostensum est quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum amorem ipsius Domini inter adversa servet Ecclesia. Unde sequitur, Pulchræ sunt genæ. Tanta te verecundiæ salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissæ mihi fidei nulla pravorum doctorum doctrina vel suggestione corrumpas, a quibus timebas in errorem deduci. Pulchritudo mulieris in genis dicitur esse quamplurima.Allegorice.. In genis notatur signum pudoris, sicut in prædicatoribus mos recte vivendi. Ecclesia, etsi sponsi sui morte viduata, tanta tamen ejus memoria tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium: et pro suis et aliorum peccatis gemit. In collo, doctores, in monilibus opera illorum: quia ea quæ verbo docent, operantur. Quæ sit hujus sobrietatis custodiendæ gratia subdendo, demonstrat. Collum tuum sicut monilia. Per collum namque cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus secreta cordis proximis declaramus, id est, doctores qui et verbis instruunt, et cibum salutis in commissa sibi membra transfundunt. Qui monilibus comparantur, qui pulchri sunt moribus, et pectora virginum verbis et exemplis claudunt, ne adulter inserat manum.
Isaiah 24:21Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram; + 24.21 Et erit, etc. Quasi diceret: Fenestræ cœli apertæ sunt, ut prospiciente Domino terrena peccata, omnis figura terrenorum operum prætereat et corruat, neque in pristina statura resurgat. Visitabit ergo Dominus in die illa super militiam cœli, ut non solum terrena, sed cœlestia judicet. Super militiam. ID. Inebriatus est in cœlo gladius meus. Astra non sunt munda in conspectu ejus. Et in angelis suis reperit pravitatem Isa. 34, Job. 15, 4.. Reges terræ. HIER. Rectores tenebrarum, contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus Ephes. 6.; unde in Daniel: Exiit in occursum mihi princeps regni Persarum, et princeps regni Medorum Dan. 10.
Jeremiah 10:21Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. + 10.21 Grex. ID. Septuaginta: pecora. Quod juxta historiam stare non potest: in tam longa enim obsidione pecora non durassent.
Jeremiah 23:1[Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ ! dicit Dominus. + 23.1 Væ pastoribus, etc. HIER. Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiæ; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Super eos suscitabo pastores Ezech. 34., etc.