Daniel 2:19
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then was the secret revealed unto Daniel in a night vision. Then Daniel blessed the God of heaven.
In Context
Cross References
Numbers 12:6dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. + 12.6 Si quis. ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in ænigmate, sed in specie.
Job 4:13In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, + 4.13 In horrore visionis nocturnæ. In pavore nocturnæ visionis se percepisse venas susurri divini dicunt, quia ut alta jactent, vix ea posse se capere dicunt. Sed dum ita alta notant, testes contra se nequitiæ sunt. In nocturna enim visione dubie cernitur. Quando solet sopor occupare. Hoc est, dum omnes inferius dormiunt torpore, nos ad alta et superna percipienda vigilamus. Et dum aliquando hoc despici vident, seipsos timere simulant quod dicunt, unde subdit:
Daniel 2:22Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
Daniel 4:9Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius: et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiæ, et in ramis ejus conversabantur volucres cæli: et ex ea vescebatur omnis caro.
Amos 3:7Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.