Job 4:13
In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, + 4.13 In horrore visionis nocturnæ. In pavore nocturnæ visionis se percepisse venas susurri divini dicunt, quia ut alta jactent, vix ea posse se capere dicunt. Sed dum ita alta notant, testes contra se nequitiæ sunt. In nocturna enim visione dubie cernitur. Quando solet sopor occupare. Hoc est, dum omnes inferius dormiunt torpore, nos ad alta et superna percipienda vigilamus. Et dum aliquando hoc despici vident, seipsos timere simulant quod dicunt, unde subdit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In thoughts from the visions of the night, when deep sleep falleth on men,
In Context
Cross References
Genesis 15:12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. + 15.12 Pavor irruit, etc. AUG. in Quæst. Hebr. Tractanda est ista quæstio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem.
Genesis 28:12Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, + 28.12 Viditque in somnis, etc. GREG., Regist. l. 1, ep. 24 Jacob prædicatores signat qui non solum caput Ecclesiæ, id est Christum contemplando appetunt, sed ad membra illius miserando descendunt: quod angeli ascendentes descendentesque demonstrant. Hinc Moses crebro tabernaculum intrat, et exit; et qui intus ad contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur; intus arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit, exemplum rectoribus præbens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem quasi ad tabernaculum redeant, et velut coram testamenti arca Dominum consulant, de quibus dubitant, apud se intus sacri eloquii paginas requirentes. Moraliter. In itinere dormire est in via hujus sæculi ab impedimento actionum sæcularium quiescere. Jacob dormiens angelos vidit: quia illi divina conspiciunt, qui ab appetitu temporalium rerum oculos claudunt: quos bene clausos diabolus aperuit dicens: In quacunque die comederitis, aperientur oculi vestri. Gen. 3 Vidit in somnis, etc. ISID. Angeli per scalam ascendentes et descendentes, evangelistæ sunt et prædicatores Christi, ascendentes ad intelligendam Divinitatem; omnem creaturam excedentes, ut inveniant in principio Verbum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Descendentes ut inveniant eum, factum ex muliere, factum sub lege, etc. In illa etiam scala a terra usque ad cœlum, a carne usque ad spiritum: quia in illa carnales proficiendo, quasi ascendendo spirituales fiunt. Ad quos lacte nutriendos spirituales descendunt, quia non possunt eis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite, ipse deorsum in corpore suo, id est Ecclesia; ipse scala, qui ait Joan. 14: Ego sum via, etc. Ad ipsum ascenditur, ut in excelsis intelligatur: et descenditur, ut in membris parvulis nutriatur; per illum se erigunt, ut sublimem exspectent: et humiliant, ut eum sublimiter et temperanter annuntient.
Genesis 46:2audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi: Jacob, Jacob. Cui respondit: Ecce adsum.
Numbers 22:19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
Job 33:15Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
Daniel 2:28sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.