Daniel 2:21
Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
Cross References
Exodus 31:3et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, + 31.3 Et implevi AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quæ pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiæ et intellectus et scientiæ, quæ his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiæ et scientiæ, nondum legitur Spiritus sanctus.
1 Samuel 2:7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. + 2.7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.
1 Kings 3:28Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
1 Kings 10:24Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.
1 Chronicles 29:30universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum quæ transierunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrarum.
Esther 1:13interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum