Exodus 31:3
et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere, + 31.3 Et implevi AUG., quæst. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quæ pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiæ et intellectus et scientiæ, quæ his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiæ et scientiæ, nondum legitur Spiritus sanctus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et ære,
Cross References
1 Kings 3:9Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
1 Kings 7:14filium mulieris viduæ de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem ærarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex ære. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. + 7.14 Fecit omne opus. Quia sancti doctores dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus Dei operantur, quia loquendo foris viam veritatis aperiunt illis, quos ipse intus illustrando ad vitam præordinavit æternam. Unde: Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus autem incrementum dedit II Cor. 3..
Isaiah 28:6et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.] + 28.6 Fortitudo revertentibus. ID. Non leguntur bella Ezechiæ, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judæi spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt.
1 Corinthians 12:4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: + 12.4 Divisiones. Hoc commune omnibus: sed gratiæ sunt divisæ, ne minor desperet: ne major, dum audit gratias, superbiat.