Daniel 2:35
Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Hoc est somnium: interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.
Cross References
Job 6:17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo. + 6.17 Et ut incaluerint, id est, cum per cognitionem pœnæ fervere cœperint, a delectatione carnis, quam desiderio tenebant, separabuntur. Mali æterna non intelligunt, nisi cum jam pro terrenis puniuntur: tunc mens æstuat, et igne seræ pœnitentiæ se inflammat; tunc ejus duritia per supplicium liquatur, unde propheta: Tantummodo vexatio sola intellectum dabit auditui Isai. 28., hoc tunc passuri, interim his implicantur.
Psalms 66:4Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. + 66.4 Confiteantur tibi populi, Deus. Ibid. Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio. 1
Psalms 72:16Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me: + 72.16 Labor est ante me. AUG. Quasi murus mihi obstat, etc., usque ad videt in judicio illos damnatos. 1