Daniel 2:34
Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33tibiæ autem ferreæ: pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.
Cross References
Psalms 110:5Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui. + 110.5 Escam dedit. CASS. Facit confessionem et magnificentiam, etc., usque ad ut omnia impleantur. Memor erit, etc. AUG. Nec totum dedit, qui pignus dedit, etc., usque ad per compungentes passionis angustias intrant. 1
Psalms 149:6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: + 149.6 Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. 1
Isaiah 60:12Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
Ezekiel 47:5Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquæ profundi torrentis, qui non potest transvadari.
Daniel 7:13Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum.
Daniel 8:25secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.