Daniel 2:48
Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:41Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. + 41.41 Dixitque rursus Pharao, etc. ISID. Allegorice. Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et præco præconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Ægypti: et Dominus noster, postquam distractus est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum cœlestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: Currus Dei decem millibus multiplex; et accepit potestatem prædicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. 2: Dedit ei nomen quod est super omne nomen, etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animæ salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura æterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Præco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. 3: Parate viam Domini. Habebit et alium præconem, quia veniet in tuba angeli. Ecce constitui te super universam terram Ægypti, etc. Joseph de carcere eductus, super Ægyptum constituitur; et Christus resurgens accepit nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur Philipp. 2.
Numbers 22:16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: + 22.16 Sic dicit Balac filius Sephor, etc. Balac exclusio vel devoratio: in quo significatur mundi hujus aliqua contraria potestas, quæ excludere et devorare cupit Isrælem spiritualem, nec utitur ministris nisi pontificibus et scribis et Pharisæis. Ipsos invitat, mercedem promittit; illi vero sicut Balaam cuncta simulant se ad Dominum referre, et zelo Dei agere. Dicunt enim: Scrutare Scripturas et vide quia propheta a Galilæa non surgit. Et: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit Joan. 7, 19..
1 Samuel 17:25Et dixit unus quispiam de Israël: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.
2 Samuel 19:32Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse præbuit alimenta regi cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis.
Job 1:3Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. + 1.3 Ibid. Ac familia multa. Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. Inter omnes, id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: Oriens nomen ejus Zach. 6.: quos omnes superat Homo Deus.
Daniel 2:6Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.