Daniel 2:9
Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
Cross References
1 Kings 22:22Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
Proverbs 12:19Labium veritatis firmum erit in perpetuum; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii. + 12.19 Labium veritatis, etc. Fides catholica semper permanebit; qui autem repente nova dogmata inserit, mendacii minister est.
Isaiah 44:25irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens;
Ezekiel 13:17Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas,
Daniel 2:16Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
Daniel 3:15nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?