Daniel 3:20
Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 12:4Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. + 12.4 Quatuor quaternionibus. Quaternio dicitur princeps quatuor militum. Sicut enim centurio centum, ita quaternio quatuor sub se milites habet. Volens, etc. RAB. Amplior enim gratia esset, si ipsi eum occiderent Judæi, quia princeps erat, non ipse Herodes, sicut et Jacobus.
Acts 16:25Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. + 16.25 Media autem nocte, etc. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis.