Acts 12:4
Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. + 12.4 Quatuor quaternionibus. Quaternio dicitur princeps quatuor militum. Sicut enim centurio centum, ita quaternio quatuor sub se milites habet. Volens, etc. RAB. Amplior enim gratia esset, si ipsi eum occiderent Judæi, quia princeps erat, non ipse Herodes, sicut et Jacobus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Videns autem quia placeret Judæis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
Cross References
Esther 3:6et pro nihilo duxit in unum Mardochæum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Judææ; magisque voluit omnem Judæorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
Proverbs 19:21Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.
Lamentations 3:37Mem Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente?
Matthew 26:5Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Luke 21:12Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum:
John 13:36Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. + 13.36 Domine, quo, etc. Audito, quo ego vado, et intellecta via qua sequi potest, id est dilectione, dicit Petrus ut sequi paratus. Et quia hunc ejus animum novit Dominus, dixit non modo eum posse, in quo non abstulit spem futuri, sed confirmavit. Sequeris autem postea.