Daniel 3:24
Et ambulabant in medio flammæ, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
Cross References
Daniel 3:2Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex.
Daniel 3:17Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
Daniel 4:27Responditque rex, et ait: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei?
Daniel 5:18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
Daniel 6:22Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci.
Acts 9:6Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?