Daniel 4:12
Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis quæ foris sunt, et rore cæli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Cor ejus ab humano commutetur, et cor feræ detur ei: et septem tempora mutentur super eum.
Cross References
Job 12:24Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium: + 12.24 Qui immutat cor principum. Ibid. Cor principum terræ immutatum est, etc., usque ad patere via non poterat contra auctorem omnium.
Job 14:9ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. + 14.9 Ad odorem aquæ germinabit, etc. Quia per afflatum Spiritus, in electorum cordibus, exemplo sui operis, germen virtutis facit. Et faciet comam, etc. Succiso trunco comam facere, etc., usque ad fecit comam, quia apostoli qui aruerant ad fidem ut prius viruerunt.
Lamentations 4:20Res Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.
Ezekiel 31:6Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli: et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.
Mark 13:32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. + 13.32 Neque filius. In eo enim sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit, unde ait: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate Act. 1.. In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi. Scit ergo filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti, unde: videte, vigilate, etc. HILAR. Filius et Spiritus sanctus, quia non sunt a se, de die illa nesciunt a se: Pater autem, quia a se est, scit a se.