Mark 13:32
De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. + 13.32 Neque filius. In eo enim sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Ideo absconditi, quia nobis scire non expedit, unde ait: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate Act. 1.. In quo ostendit quod sciat, sed nosse apostolis non expediat, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi alia die judicandi. Scit ergo filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti, unde: videte, vigilate, etc. HILAR. Filius et Spiritus sanctus, quia non sunt a se, de die illa nesciunt a se: Pater autem, quia a se est, scit a se.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
Cross References
Matthew 24:36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. + 24.36 De die. Ne forte auditis signis, quærerent etiam illius diei certum terminum, ait: De die novissima, post quot annos vel dies ventura sit, nolite esse solliciti, nulli diffinitum est, quod vel in die vel in nocte judicium futurum sit, sed pro manifestatione dicitur dies, vel pro occultatione nox. Nemo scit, etc. In quibusdam codicibus additur, neque Filius. Qui quidem omnia scit cum Patre, sed non facit homines scire, sicut Apostolus ait: In eo esse absconditos thesauros sapientiæ et scientiæ II Col. 2.. Non facit scire, quia inutiliter sciretur. Sed semper simus incerti de adventu judicis, ut sic quotidie vivamus quasi in alia die judicandi simus. Neque electi angeli quemquam scire fecerunt. Vel nulli sanctorum angelorum concessit Deus notitiam diei hujus, neque filio adoptivo, id est, neque ulli sanctorum hominum.
Matthew 25:13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. + 25.13 Vigilate. Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam. Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.
Mark 13:26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
1 Thessalonians 5:1De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. + 5.1 De temporibus. Id est an æstate, an hieme, an die vel nocte. Et momentis. Scilicet qua hora dici vel noctis venturus sit Christus.
Revelation 1:1Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, + 1.1 Incipit Joannes apostolus et evangelista, a Christo electus atque dilectus, in tanto amore dilectionis uberior habitus est, ut in cœna super pectus ejus recumberet, et ad crucem astanti soli matrem propriam commendasset, ut quem nubere volentem ad amplexum virginitatis asciverat, ipsi etiam custodiendam virginem tradidisset. Hic itaque cum propter verbum Dei et testimonium Jesu Christi in Pathmos insulam sortiretur exsilium, illic ab eodem Apocalypsis præostensa describitur, ut sicut in principio canonis, id est libri Geneseos, incorruptibile principium prænotatur, ita etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicens: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis. Hic est Joannes, qui sciens supervenisse sibi diem egressionis de corpore, convocatis in Epheso discipulis, descendit in defossum sepulturæ suæ locum, orationeque completa, reddidit spiritum tam a dolore mortis factus extraneus, quam a corruptione carnis noscitur alienus. Cujus tamen Scripturæ dispositio, vel libri ordinatio, ideo a nobis per singula non exponitur, ut nescientibus inquirendi desiderium collocetur et quærentibus laboris fructus, et Deo magisterii doctrina servetur. Argumentum Incipit Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiæ. Apocalypsis Jesu Christi. Præparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi: Joannes septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. Quam dedit. Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto hypostatice, et a Spiritu sancto. Quæ oportet fieri. Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito. Cito. Dicit cito, ut seipsos parent, ne sit grave pati. Cito finiendi sunt labores, et præmia danda. Brevis labor, festinata gloria.