Daniel 4:15
Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 14:7Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. + 14.7 Lignum habet spem. etc. Genus humanum quasi despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc præire videantur. Vel juxta mysticum sensum: Lignum præfertur homini, hic enim homo carnalis quisque; lignum justus accipitur, qui cum in morte passione afficitur, æternæ vitæ viriditate recuperatur. Et rami ejus pullulant, quia ex passione justi fideles viriditatem vitæ spiritualis accipiunt.
Daniel 4:5donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum.
Daniel 4:25Omnia hæc venerunt super Nabuchodonosor regem.