The Bible Software
bible.softwareJobJob 14 › Job 14:7

Job 14:7

Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. + 14.7 Lignum habet spem. etc. Genus humanum quasi despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc præire videantur. Vel juxta mysticum sensum: Lignum præfertur homini, hic enim homo carnalis quisque; lignum justus accipitur, qui cum in morte passione afficitur, æternæ vitæ viriditate recuperatur. Et rami ejus pullulant, quia ex passione justi fideles viriditatem vitæ spiritualis accipiunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For there is hope of a tree, if it be cut down, that it will sprout again, and that the tender branch thereof will not cease.

In Context

6Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. + 14.6 Recede paululum ab eo. Recede, id est, jam flagella præsentis vitæ subtrahe, et bona æternæ quietis ostende Donec optata veniat, quando æternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit

8Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, + 14.8 Si senuerit in terra radix. Ibid. Radix justi sancta prædicatio, quia ab ipsa oritur et in ipsa subsistit: quæ apud corda terrenorum cunctis viribus effeta creditur: Et in pulvere truncus emoritur, quia inter manus persequentium corpus ejus exanimatur.

Read all of Job 14

Cross References

Job 19:10Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam. + 19.10 Destruxit me undique et pereo, et quasi evulsæ arbori, etc. Arbor vento impellitur ut cadat: sic infirmus minis ad injustitiam trahitur, et æterna quæ sperabat relinquit; et quia aliquando qui pœnis territus justitiam relinquit, pœnas tamen non evadit.

Isaiah 11:1[Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. + 11.1 Et egredietur virga. HIER. Usque ad principium visionis Babylonis, prophetia est de Christo, quam per partes explanamus, ne lectoris memoriam confundamus. Egredietur. Virgam et florem Judæi ipsum Christum interpretantur, etc., usque ad et tu es Filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum.

Daniel 4:12Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis quæ foris sunt, et rore cæli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terræ.

Daniel 4:23Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum ejus, id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse cælestem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 14:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 14:6Job 14Job 14:8 →