The Bible Software
bible.softwareDanielDaniel 4 › Daniel 4:21

Daniel 4:21

hæc est interpretatio sententiæ Altissimi, quæ pervenit super dominum meum regem,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whose leaves were fair, and the fruit thereof much, and in it was meat for all; under which the beasts of the field dwelt, and upon whose branches the fowls of the heaven had their habitation:

In Context

20Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de cælo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum ejus in terra dimittite, et vinciatur ferro et ære in herbis foris, et rore cæli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora mutentur super eum:

22Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fœnum ut bos comedes, et rore cæli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.

Read all of Daniel 4

Cross References

Ezekiel 17:23In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit:

Daniel 2:38et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri: volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.

Luke 13:19Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. + 13.19 Simile est, etc. Granum sinapis, res vilis et simplex, sed, si teritur, vim suam fundit. Regnum ergo cœlorum, id est fides per quam venitur ad regnum, comparatur grano sinapis: quia primo humilis et quasi abjecta et amari saporis propter infirmitatem Christi et scandalum crucis; sed trita adversis, gratiam suæ virtutis effundit et odore suo circumstantes adimplet, dum gloriam resurrectionis et ascensionis etiam post mortem prædicavit toto orbe terrarum. Vel corpus Christi granum sinapis, quod accipiens Joseph in horto sepelivit, quod postea in resurrectione et ascensione crevit. Expandit ramos, prædicatores per totum mundum mittens, in quorum dictis et consolationibus fideles a fatigatione mundi respirant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Daniel 4:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Daniel 4:20Daniel 4Daniel 4:22 →