Daniel 6:17
Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 5:19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. + 5.19 In sex tribulationibus. Ibid. Senario, quem septimus sequitur, præsentis vitæ operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit.
Lamentations 3:53Sade Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
Acts 12:4Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. + 12.4 Quatuor quaternionibus. Quaternio dicitur princeps quatuor militum. Sicut enim centurio centum, ita quaternio quatuor sub se milites habet. Volens, etc. RAB. Amplior enim gratia esset, si ipsi eum occiderent Judæi, quia princeps erat, non ipse Herodes, sicut et Jacobus.