Daniel 6:4
Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapæ quærebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.
5Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.
Cross References
Genesis 41:38locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? + 41.38 Qui Spiritus Dei plenus sit, etc. AUG. Q. in Gen. Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra cap. 1: Spiritus ferebatur super aquas, secundo ubi dicit Deus supra cap. 6: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum.
Judges 14:4Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli.
1 Samuel 18:14In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
1 Samuel 22:14Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
Ecclesiastes 4:4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.