The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 4 › Ecclesiastes 4:4

Ecclesiastes 4:4

Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Again, I considered all travail, and every right work, that for this a man is envied of his neighbour. This is also vanity and vexation of spirit.

In Context

3et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. + 4.3 Et feliciorem. Quia nec vidit hæc mala, nec expertus est: nec secundum errorem eorum qui putant animas esse, antequam homines fiant. Melius est itaque omnino non esse quam male vivere: unde, Melius illi erat si natus non fuisset homo ille, etc. Matth. 14..

5Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:

Read all of Ecclesiastes 4

Cross References

Genesis 4:4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

Genesis 26:14habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini, + 26.14 Ob hæc invidentes, etc. ISID. Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque ad ibimus. Puteos et obstruxerunt, etc. GREG. Moraliter. Sæpe cum verbis divinis intendimus, dæmonum insidias gravius toleramus; quæ menti nostræ terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimæ visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturæ alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinæ scientiæ aquam tollunt, unde psal. CXVIII: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Domini.

Genesis 37:2Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. + 37.2 Joseph cum sedecim esset annorum, etc., AUG. in Q. super Genesin. Historice. Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum cœpit esse Joseph. Et erat cum filiis Balæ, etc. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, præ cæteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum cæteris fratribus ex Abrahæ stirpe progenitis prætulit. Unde amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis. Et erat cum, etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhærentes per prædicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillæ Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent.

1 Samuel 18:9Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.

1 Samuel 18:29Et Saul magis cœpit timere David: factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.

Ecclesiastes 1:14Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. + 1.14 Vidi, etc. Consideravi omnia mundana, et vidi vanitatem et malitiam esse, id est, miserias spiritus, quibus animus diversis fatigatus cogitationibus laborat cognoscere, quod homini non conceditur. HIER. Verbum Routh Aquila et Theodotio, etc., usque ad quibus anima diversis cogitationibus affligitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 4:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 4:3Ecclesiastes 4Ecclesiastes 4:5 →