Daniel 9:18
Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 6:27Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis. + 6.27 Invocabunt. ID. Sacerdotum est nomen Domini invocare: Domini autem, quod petitur, perficere. Nemo ergo sibi tribuat quod sola Trinitas cui vult præstat.
2 Kings 19:16Inclina aurem tuam, et audi: aperi, Domine, oculos tuos, et vide: audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.
Psalms 25:6Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: + 25.6 Lavabo. AUG. Pœnitendo. Et altare, mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Inter innocentes. AUG. Conversans; ut audiam ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, ut audiam: Venite, benedicti Patris mei. 1
Isaiah 37:17Inclina, Domine, aurem tuam, et audi; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem.
Isaiah 63:15Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. + 63.15 Attende de cœlo et vide. Dominus ubique totus et semper est, unde: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Dicitur tamen sedem habere in cœlo, secundum illud: Cœlum mihi sedes Isa. 66., quia scilicet in cœlestibus angelis et hominibus justis quorum scilicet conversatio est in cœlis ejus voluntas præcipue fit. Ubi est zelus tuus, etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse cœpisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus.
Isaiah 64:6Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. + 64.6 Menstruatæ, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus.