Isaiah 63:15
Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. + 63.15 Attende de cœlo et vide. Dominus ubique totus et semper est, unde: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Dicitur tamen sedem habere in cœlo, secundum illud: Cœlum mihi sedes Isa. 66., quia scilicet in cœlestibus angelis et hominibus justis quorum scilicet conversatio est in cœlis ejus voluntas præcipue fit. Ubi est zelus tuus, etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse cœpisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 8:27Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?
Psalms 25:6Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine: + 25.6 Lavabo. AUG. Pœnitendo. Et altare, mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Inter innocentes. AUG. Conversans; ut audiam ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, ut audiam: Venite, benedicti Patris mei. 1
Psalms 77:7ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: + 77.7 Ut ponant. Hæc est utilitas paternæ prædicationis. Exquirant. AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo exquirant, ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo. 1
Psalms 80:14Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, 1
Psalms 113:5Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? + 113.5 Quid est tibi. ID. Secundo interrogat quare hæc, ut excitet admirationem. Et solvit: A facie Domini. 1