Daniel 9:23
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 15:8Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
Ezekiel 14:14Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
Ezekiel 26:12Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
Daniel 10:11Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
Matthew 24:15Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: + 24.15 Abominationem, etc. Vel si de excidio urbis, abominatio, id est idolum. Pilatus enim posuit imaginem Cæsaris in templo desolato. Vel hoc dicitur de statua Adriani equestri, quæ in ipso sanctorum loco longo tempore stetit.