bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 1 › Deuteronomii 1:40
Deuteronomii 1:40
Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But as for you, turn you, and take your journey into the wilderness by the way of the Red sea.
In Context
39Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
41Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, + 1.41 Cumque instructi. Hæc sententia humanam percutit superbiam, quæ de suis viribus præsumit, nec in Dei confidit potentia. Amorrhæi enim, id est, amaricantes, hostes sunt spiritales, qui habitant in montibus superbiæ, et præsumptuosos necant, de Seir usque Horma, id est a squalore vitiorum usque ad damnationem pœnarum: Seir namque pilosus, Horma interpretatur anathema. Quisquis enim vitiorum sordibus non metuit pollui, hunc necesse est, pro meritis, ignibus gehennæ tradi. Dæmones namque volunt nos implicare cupiditatibus terrenis, et si perseveramus in peccatis, et in montem superbiæ ascendere non desistimus, ignitis jaculis concidunt et perducunt ad anathema perpetuum. Ideo non secundum Pelagianistas de nostra præsumamus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes, Domino per omnia obsequamur, ut superatis hostibus, cœlestis patriæ gaudia promissa consequamur. Cavendum est ne murmurantes contra Dominum ascendamus in montem superbiæ, putantes nos propriis viribus salvari posse, ne continuo tradamur Amorrhæis, id est dæmonibus.
Read all of Deuteronomii 1
Cross References
Numbers 14:25Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 1:40