The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 1 › Deuteronomii 1:41

Deuteronomii 1:41

Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, + 1.41 Cumque instructi. Hæc sententia humanam percutit superbiam, quæ de suis viribus præsumit, nec in Dei confidit potentia. Amorrhæi enim, id est, amaricantes, hostes sunt spiritales, qui habitant in montibus superbiæ, et præsumptuosos necant, de Seir usque Horma, id est a squalore vitiorum usque ad damnationem pœnarum: Seir namque pilosus, Horma interpretatur anathema. Quisquis enim vitiorum sordibus non metuit pollui, hunc necesse est, pro meritis, ignibus gehennæ tradi. Dæmones namque volunt nos implicare cupiditatibus terrenis, et si perseveramus in peccatis, et in montem superbiæ ascendere non desistimus, ignitis jaculis concidunt et perducunt ad anathema perpetuum. Ideo non secundum Pelagianistas de nostra præsumamus potentia, sed infirmitatem nostram considerantes, Domino per omnia obsequamur, ut superatis hostibus, cœlestis patriæ gaudia promissa consequamur. Cavendum est ne murmurantes contra Dominum ascendamus in montem superbiæ, putantes nos propriis viribus salvari posse, ne continuo tradamur Amorrhæis, id est dæmonibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then ye answered and said unto me, We have sinned against the LORD, we will go up and fight, according to all that the LORD our God commanded us. And when ye had girded on every man his weapons of war, ye were ready to go up into the hill.

In Context

40Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.

42ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris.

Read all of Deuteronomii 1

Cross References

Numbers 14:39Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis.

Proverbs 19:3Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. + 19.3 Stultitia, etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit insana.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 1:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 1:40Deuteronomii 1Deuteronomii 1:42 →