Deuteronomii 1:6
Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: + 1.6 Dominus Deus noster. In libro Numerorum de profectione filiorum Isræl de deserto Sinai narratur, sed præceptum Domini ad Moysen de eodem transitu non dicitur; sed de nube quæ tabernaculum tegebat, et quando proficiscendum erat recedebat: et ad locum figendorum castrorum præcedebat. Sic enim scriptum est: Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis, et recubuit in solitudine Pharan Num. 10.. Sed manifestum est transitum illum Dei præcepto esse dispositum, licet ibi non sit commemoratum. Unde alibi in libro Numeri ad imperium Domini figebant tentoria, et ad imperium illius deponebant Num. 9.. Sufficit vobis, etc. Præcipitur Moysi ut recedat a monte in quo legem acceperat, quia doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat ut sui et proximorum curam gerat, unde, Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD our God spake unto us in Horeb, saying, Ye have dwelt long enough in this mount:
In Context
Cross References
Exodus 17:6En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël: + 17.6 Percutiesque petram. Christum, qui in cruce a Judæis percussus est: cui accessit virga, id est, lignum passionis, ut fidelibus remaneret aqua.
Numbers 9:22Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra.
Deuteronomy 5:2Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.
Deuteronomy 18:16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.