The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 1 › Deuteronomii 1:7

Deuteronomii 1:7

revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Turn you, and take your journey, and go to the mount of the Amorites, and unto all the places nigh thereunto, in the plain, in the hills, and in the vale, and in the south, and by the sea side, to the land of the Canaanites, and unto Lebanon, unto the great river, the river Euphrates.

In Context

6Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: + 1.6 Dominus Deus noster. In libro Numerorum de profectione filiorum Isræl de deserto Sinai narratur, sed præceptum Domini ad Moysen de eodem transitu non dicitur; sed de nube quæ tabernaculum tegebat, et quando proficiscendum erat recedebat: et ad locum figendorum castrorum præcedebat. Sic enim scriptum est: Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis, et recubuit in solitudine Pharan Num. 10.. Sed manifestum est transitum illum Dei præcepto esse dispositum, licet ibi non sit commemoratum. Unde alibi in libro Numeri ad imperium Domini figebant tentoria, et ad imperium illius deponebant Num. 9.. Sufficit vobis, etc. Præcipitur Moysi ut recedat a monte in quo legem acceperat, quia doctor non semper debet instare contemplationi, sed aliquando descendat ut sui et proximorum curam gerat, unde, Sive mente excedimus Deo, sive sobrii sumus vobis.

8En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.

Read all of Deuteronomii 1

Cross References

Genesis 15:18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

Numbers 10:12profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.

Deuteronomy 1:19Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, + 1.19 Cumque venissemus in Cadesbarne, etc. Quod secundo anno egressionis suæ populus in deserto Pharan, quod est Cades, venerit; ubi reversis exploratoribus cum fructibus terræ, et quæ viderant nuntiantibus, murmuraverunt contra Moysen et Aaron, et ideo longi itineris tædio et mortalitate affecti interierint: hic locus manifestum dabit indicium. Ubi notandum quod quadraginta duæ mansiones, quas ab Ægypto usque ad Jordanem habuerunt, trium tantum congruere videntur curriculis annorum: primi scilicet, secundi, et quadragesimi egressionis de Ægypto. Primus certa distinctione continet duodecim, primam Ramesse, quintodecimo die primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai, prima die tertii mensis additam; et per undecim continuos menses construendi tabernaculi, et docendæ legis gratia, minime relictam. Quarum duodecim mansionum novem tantum in Exodo exprimuntur nominatim, tres in vocabulo deserti Sin quod dicitur esse inter Elim et Sinai indiscrete significantur. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam. Quibus in ordine historiæ cunctis indifferenter sub nomine solitudinis Pharan comprehensis, prima tantum et secunda, et ultima, id est, Sepulcra concupiscentiæ, Haseroth, et Cades, distinguuntur nomine. Sed in catalogo mansionum pariter omnes quot in numero fiunt, vel quo nomine dictæ ostenditur. Prima mansio, id est, Sepulcra concupiscentiæ, secundo mense ejusdem secundi anni secunda vicesima die mensis introita est. Anno enim secundo ut Scriptura dicit mense secundo vicesima die mensis moverunt castra de deserto Sinai, et recubuit in solitudine Pharan nubes, profectique sunt de monte Domini viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quæ merito populi carnes concupiscentis sepulcrorum concupiscentiæ nomen accepit. Ultimam harum, id est, Cades, quoto die vel mense ejusdem anni ingressi sunt, non dicitur: quæ tamen in solitudine Pharan sita est, quia eodem anno adita fuerit, non tacetur. Scriptum est enim: Populus non est motus de illo loco donec revocata est Maria. Profectusque est de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus ad Moysen dicens: Mitte viros gui considerent terram Chanaan Num. 12, 13.. Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed in ultima eorum, quæ sub nomine Pharan continetur, impletum, infra scriptum est: Reversique exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circumita, venerunt ad Moysen in Pharan, quod est Cades. In Deuteronomio quoque dicit Moyses populo: Cum venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, etc., et dixistis: Mitte viros qui considerent terram, etc. Deut. 1.. Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressionis adierunt, a quo tamen peccato murmurationis reverti, et diu per desertum errare, et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus, dicens: Sedistis in Cadesbarne multo tempore, profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum, sicut dixerat mihi Dominus, et circumivimus montem Seir longo tempore, et intra tempus quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zareth octavo tricesimo anno fuit, donec consumeretur omnis generatio bellatorum. Zareth autem non est nomen alicujus mansionis de quadraginta duabus, sed torrentis ad quem sicut in libro Numerorum legitur transgressa octava decima mansione nomine Jeabarim venerunt, quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi, quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet, qui ultimus per desertum longissimæ viæ mansiones continet decem: quarum prima magno labore repetita, eadem scilicet ipsa Cades deserti Sin, quam ante annos octo et triginta culpa exigente post se reversi reliquerunt, de qua scriptum est: Venerunt filii Isræl in desertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades, et mortua est ibi Maria et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversum Moysen et Aaron, etc., usque ad hoc, Hæc est aqua contradictionis, etc. Num. 20.. Notandum quod eadem Cades, et in deserto Pharan, et in deserto Sin facta est, sicut Scriptura refert, unde conjicimus partem deserti Pharan ubi Cades est, specialiter Sin appellari: sin autem non est ipsa Cades, quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransierunt, sed alia prorsus, et aliis apud Hebræos scripta litteris. Secunda vero ejusdem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron primo die quinti mensis: ultima, campestria Moab super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes, manserunt, donec mortuo Moyse, Josue duce, primo die decimi mensis Jordanem transierunt. Fiunt ergo mansiones primi anni duodecim, secundi viginti et una, ultimi et ipsa vicesima prima quæ est Cades, et aliæ novem, simul scilicet omnes quadraginta duæ.

Deuteronomy 11:24Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.

Joshua 9:1Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethæus et Amorrhæus, Chananæus, Pherezæus, et Hevæus, et Jebusæus, + 9.1 Congregati, etc. ADAM., hom. 9 in Jos. Ex his quæ gesta sunt, etc., usque ad conteretur Satanas sub pedibus servorum ejus Rom. 16..

Joshua 11:16Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israël, et campestria ejus,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 1:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 1:6Deuteronomii 1Deuteronomii 1:8 →