The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 10 › Deuteronomii 10:7

Deuteronomii 10:7

Inde venerunt in Gadgad: de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

From thence they journeyed unto Gudgodah; and from Gudgodah to Jotbath, a land of rivers of waters.

In Context

6Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus. + 10.6 In Mosera, etc. In libro Numeri in monte Hor mortuus scribitur, sed forsitan locus est binomius. Beroth enim filiorum Jacan locus est in deserto, sicut Mosera, ubi obiit Aaron, sicut in libris locorum legitur. Et ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petræ in montis vertice

8Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem. + 10.8 Tribum Levi. Nisi per hanc significaretur omne regale sacerdotium, quod pertinet ad Novum Testamentum, non auderet homo dicere, qui de ea tribu non erat: Pars mea Dominus Psal. 72.; et alibi: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Ibid., 15.

Read all of Deuteronomii 10

Cross References

Numbers 33:32Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. + 33.32 Benejaacan venerunt, etc. HIERON. Filii necessitatis vel stridoris vicesima octava mansio. Nota numerum, quia si ab uno incipias, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur. ID. Benejaacan interpretatur filii necessitatis vel stridoris. De his filiis dicitur: Afferte Domino filios arietum Psal. 28.. Cum autem divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum et testimonia scieris esse vincula charitatis, et contendens cum adversariis ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus et captivis efficies liberos Dei; et filii stridoris timore supplicii, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes vincula diaboli, Christo colla submittent. ORIG. Post hæc venitur ad Benejaacan, quod significat fontes vel excolationes, ubi scilicet divinorum verborum fontes haurit, usquequo excolet eos bibendo, ut nec minimum quidem mandatum prætereat, imo nec unum iota, aut unus apex de verbo Dei in intellectu ejus habeatur otiosus. Montem. HIERON. Gadgad vel Galgath, interpretatur nuntius, vel actio, vel concisio. Non enim possumus facere filios necessitatis, nisi præceptores eorum interfecerimus, nec parcat manus nostra armum aut extremum auriculæ extrahere de ore leonis, et nuntiaverimus præmia futura, et accinctos esse in rebellando docuerimus; unde: Maledictus qui facit opus Dei negligenter et prohibet gladium suum a sanguine Jerem. 48.. Et David: In matutino interficiebam omnes peccatores terræ Psal. 100.. ORIG. Post hæc venit in Gadgad, quod interpretatur tentamentum, vel constipatio. Fortitudo quædam in Deo et munimen, est animæ tentamentum. Ita enim virtutibus admiscetur, ut videantur usque eo nec decoræ esse nec plenæ, et ideo proficiscentibus ad virtutem variæ et frequentes mansiones in tentationibus fiunt. Quas cum transieris, applicabis in Jetebatha: Jetebatha interpretatur bona; ad bonum ergo non nisi post tentationum experimenta venitur. Jetebathæ. HIERON. Bonitas, quæ est Christus: ut cum venerimus ad perfectum virum, sacerdotalem gradum, et ætatem plenitudinis Christi, in qua Ezechiel erat juxta fluvium Chobar Ezech. 1., possimus cum David in psalmo canere: Domine, in te speravi non confundar in æternum Psal. 30.. Pastor enim, bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Joan. 10.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 10:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 10:6Deuteronomii 10Deuteronomii 10:8 →