Numbers 33:32
Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad. + 33.32 Benejaacan venerunt, etc. HIERON. Filii necessitatis vel stridoris vicesima octava mansio. Nota numerum, quia si ab uno incipias, et paulatim addens ad septimum usque pervenias, vicesimus octavus efficitur. ID. Benejaacan interpretatur filii necessitatis vel stridoris. De his filiis dicitur: Afferte Domino filios arietum Psal. 28.. Cum autem divinis Scripturis fueris eruditus, et leges earum et testimonia scieris esse vincula charitatis, et contendens cum adversariis ligabis eos, et vinctos duces in captivitatem, et de hostibus et captivis efficies liberos Dei; et filii stridoris timore supplicii, ubi est fletus et stridor dentium, deserentes vincula diaboli, Christo colla submittent. ORIG. Post hæc venitur ad Benejaacan, quod significat fontes vel excolationes, ubi scilicet divinorum verborum fontes haurit, usquequo excolet eos bibendo, ut nec minimum quidem mandatum prætereat, imo nec unum iota, aut unus apex de verbo Dei in intellectu ejus habeatur otiosus. Montem. HIERON. Gadgad vel Galgath, interpretatur nuntius, vel actio, vel concisio. Non enim possumus facere filios necessitatis, nisi præceptores eorum interfecerimus, nec parcat manus nostra armum aut extremum auriculæ extrahere de ore leonis, et nuntiaverimus præmia futura, et accinctos esse in rebellando docuerimus; unde: Maledictus qui facit opus Dei negligenter et prohibet gladium suum a sanguine Jerem. 48.. Et David: In matutino interficiebam omnes peccatores terræ Psal. 100.. ORIG. Post hæc venit in Gadgad, quod interpretatur tentamentum, vel constipatio. Fortitudo quædam in Deo et munimen, est animæ tentamentum. Ita enim virtutibus admiscetur, ut videantur usque eo nec decoræ esse nec plenæ, et ideo proficiscentibus ad virtutem variæ et frequentes mansiones in tentationibus fiunt. Quas cum transieris, applicabis in Jetebatha: Jetebatha interpretatur bona; ad bonum ergo non nisi post tentationum experimenta venitur. Jetebathæ. HIERON. Bonitas, quæ est Christus: ut cum venerimus ad perfectum virum, sacerdotalem gradum, et ætatem plenitudinis Christi, in qua Ezechiel erat juxta fluvium Chobar Ezech. 1., possimus cum David in psalmo canere: Domine, in te speravi non confundar in æternum Psal. 30.. Pastor enim, bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Joan. 10.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they removed from Bene-jaakan, and encamped at Hor-hagidgad.
In Context
31Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.
33Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.