Deuteronomii 11:22
Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhærentes ei,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 6:17Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi:
Deuteronomy 11:13Si ergo obedieritis mandatis meis, quæ ego hodie præcipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra:
Deuteronomy 30:20et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.
Acts 11:23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: + 11.23 Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.
2 Timothy 4:8In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito. + 4.8 Reddet. Si enim fides gratia est, et vita æterna quasi merces est fidei; videtur quidem Deus vitam æternam tanquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem; sed quia fides gratia est, et vita æterna est gratia, per gratiam ergo reddet. Justus judex. Utique justus retribuendo bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis; ipsa justitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia.