bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 12 › Deuteronomii 12:22
Deuteronomii 12:22
Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis: et mundus et immundus in commune vescentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Even as the roebuck and the hart is eaten, so thou shalt eat them: the unclean and the clean shall eat of them alike.
In Context
21locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.
23Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus: + 12.23 Hoc solum cave. Ad litteram apostoli hoc præceperunt: Et in sanguine prohibetur homicidium, et odium fratrum. Qui enim odit fratrem suum homicida est I Joan. 3.. Sanguis enim eorum. Quia aliquod vitale est in sanguine, et per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas diffunditur: ipsum animam vocat, id est, corporis vitam, quæ morte finitur. Mystice autem innuitur, ut carnales homines a pristina conversatione discedentes, in unitate fidei et bonorum operum sociantes, eorum errores in usum nostrum non convertamus; sed effundamus, id est, per confessionem prolatos terrenæ fragilitati deputemus, et quasi indignos viris spiritualibus abjiciamus.
Read all of Deuteronomii 12
Cross References
Deuteronomy 12:15Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes:
Deuteronomy 15:22sed intra portas urbis tuæ comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 12:22